monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 372

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 372
quantitas omnis caret contrario. quid enim bipedali tripedalive contrarium? et si quis dixerit contraria esse magis et minus, quae videntur esse verba quantitatis, sciat non esse definitam quantitatem. itaque si dicat aliquid maius esse, videtur ei contrarium, quod minus est; si certum quaesivero quo maius est, et responderit, quod tripedali, apparet nihil esse contrarium. ipsa sibi autem quae dicuntur maiora et minora, relative dici manifestum est; quodlibet enim minori comparatum maius est, idemque maiori comparatum minus est. si igitur maius et minus contraria sunt, cogimur confiteri, quod valde absurdum est, posse alicui rei uno tempore simul evenire contraria. rursus aliud absurdum cogimur intellegere, unam eandemque rem sibimet esse contrariam; siquidem res una diversis quantitatibus comparata potest eodem tempore maior et minor esse.